Epistola ad Galatas*

Caput 6: Versus 17

De caetero.Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Graeco legitur: De caetero nemo mihi laborem exhibeat vel praestet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim praestat magistro, qui aliter sentit quam docuit.Stigmata.Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quae in persecutionibus quas patior mecum decertant.
(* Traductions européennes)